Epistola I ad Thessalonicenses*

Caput 4: Versus 15

Quoniam ipse Dominus.In propria persona.In tuba Dei.ANSELM.Haec tuba omnes excitabit et inimicos terrebit, suos ad bellum invitabit, ut expugnent adversarios, et effugiant a facie Domini atque mittantur in gehennam. Et iterum sicut tuba quondam in festis convocabat populum Hebraeorum: sic haec tuba convocabit ad solemnitatem aeternae laetitiae populum sanctorum Deo, inquit, jubente et voce archangeli atque tuba Dei sonante.Descendet.Non humilis ut prius, sed jubens voce, vel sui ipsius vel archangeli, vel angelorum qua faciet resurgere mortuos quae dicitur tuba, quia manifesta, vel quasi ad bellum, quae erit Dei et Christi, cui Deus dabit efficaciam.
(* Traductions européennes)